CAPUT IV |
BASILIDIANI a Basilide, qui hoc distabat a Simonianis, quod trecentos sexaginta quinque coelos esse dicebat, quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est, ABRASAX , cujus nominis litterae secundum graecam supputationem eumdem numerum complent. Sunt enim septem, A, et B, et R, et A, et S, et A, et X: id est unum, et duo, et centum, et unum, et ducenta, et unum, et sexaginta; quae fiunt in summa trecenta sexaginta quinque . |