|
ARIANI ab Ario, in eo sunt notissimi errore, quo
Patrem et Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unius ejusdemque
naturae atque substantiae, aut, ut expressius dicatur, essentiae,
quae OYSIA graece appellatur: sed esse Filium creaturam;
Spiritum vero sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso Filio
creatum volunt. In eo autem quod Christum sine anima solam carnem
suscepisse arbitrantur, minus noti sunt: nec adversus eos ab aliquo
inveni de hac re aliquando fuisse certatum. Sed hoc verum esse, et
Epiphanius non tacuit, et ego ex eorum quibusdam scriptis et
collocutionibus certissime comperi. Rebaptizari quoque ab his
Catholicos novimus; utrum et non catholicos, nescio.
|
|