|
AERIANI ab Aerio quodam sunt, qui cum esset
presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari; et in
Arianorum haeresim lapsus, propria quoque dogmata addidisse nonnulla,
dicens offerri pro dormientibus non oportere ; nec statuta solemniter
celebranda esse jejunia, sed cum quisque voluerit jejunandum, ne
videatur esse sub lege. Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla
differentia debere discerni. Quidam perhibent istos, sicut
Encratitas vel Apotactitas, non admittere ad communionem suam nisi
continentes, et eos qui saeculo ita renuntiaverint, ut propria nulla
possideant. Ab esca tamen carnium non eos abstinere dicit
Epiphanius: Philaster vero et hanc eis tribuit abstinentiam.
|
|