|
APOLLINARISTAS Apollinaris instituit, qui de
anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani,
Deum Christum carnem sine anima suscepisse. In qua quaestione
testimoniis evangelicis victi, mentem, qua rationalis est anima
hominis, defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum Verbum in eo
fuisse dixerunt. De ipsa vero ejus carne sic a recta fide dissensisse
perhibentur, ut dicerent carnem illam et Verbum unius ejusdemque
substantiae, contentiosissime asseverantes, Verbum carnem factum,
hoc est, Verbi aliquid in carnem fuisse conversum atque mutatum, non
autem carnem de Mariae carne fuisse susceptam.
|
|