|
Postremam ponit Epiphanius MASSALIANORUM
haeresim: quod nomen ex lingua syra est. Graece autem dicuntur
EYKITAI, ab orando sic appellati. Tantum enim orant, ut eis
qui hoc de illis audiunt incredibile videatur. Nam cum Dominus
dixerit, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII,
1); et Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. V,
17): quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur
certa tempora orandi: isti ita nimis hoc faciunt, ut hinc judicarentur
inter haereticos nominandi. Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione
animarum nescio quam phantasticam et ridiculam fabulam narrare , porcam
scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis quando purgatur, et
in eum visibili similiter specie ignem, qui non comburat, intrare.
His adjungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos ,
et hos omnes cum illis tanquam unam haeresim ponit. Dicuntur Euchitae
opinari, monachis non licere sustentandae vitae suae causa aliquid
operari, atque ita se ipsos monachos profiteri, ut omnino ab operibus
vacent.
Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit supra dictus
episcopus Cyprius, apud Graecos inter magnos habitus, et a multis in
catholicae fidei sanitate laudatus. Cujus ego in commemorandis
haereticis non modum, sed ordinem sum secutus. Nam et aliqua ex aliis
posui quae ipse non posuit, et aliqua non posui, quae ipse posuit:
itaque alia latius quam ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque
in nonnullis exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis meae
ratio postulabat. Proinde ille de octoginta haeresibus, separatis
viginti, quas ante Domini adventum exstitisse, sicut ei visum est,
computavit; reliquas post Domini ascensum natas sexaginta,
brevissimis libris quinque comprehendit, atque omnes sex libros totius
ejusdem sui operis fecit . Ego autem, quia secundum petitionem tuam
eas haereses memorare institui, quae post glorificationem Christi se
adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine christiani nominis
extulerunt, quinquaginta septem ex Epiphanii ipsius opere in meum
transtuli, duas in unam referens, ubi nullam differentiam potui
reperire: et rursus ubi ille ex duabus unam facere voluit, sub numeris
suis singulas posui. Sed adhuc commemorare debeo, sive quas apud
alios reperi, sive quas ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas
Philaster posuit, nec posuit Epiphanius.
|
|