|
NICOLAITAE a Nicolao nominati sunt, uno, ut
perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt
(Act. VI, 5). Iste cum de zelo pulcherrimae conjugis
culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut ea qui
vellet uteretur. Quod ejus factum in sectam turpissimam versum est,
qua placet usus indifferens feminarum. Hi nec ab iis quae idolis
immolantur cibos suos separant: et alios ritus gentilium superstitionum
non aversantur . Narrant etiam quaedam fabulosa de mundo, nescio quae
barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, quibus
terreant auditores; quae prudentibus risum potius faciunt, quam
timorem. Intelliguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam,
sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel fingunt vanitate, vel
credunt.
|
|