CAPUT LXIII |
PASSALORYNCHITAE in tantum silentio student, ut naribus et labiis suis digitum opponant, ne vel ipsam taciturnitatem voce praeripiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur; unde etiam illis est nomen inditum: PASSALOS enim graece dicitur palus; et RYGKOS nasus. Cur autem per palum digitum significare maluerint, a quibus hoc nomen compositum est, nescio: cum graece et dicatur digitus DAKTYLOS, et possint utique Dactylorynchitae multo evidentius nuncupari. |