CAPUT LXVI |
FLORINIANI a Florino, qui e contrario dicebat Deum creasse mala: contra id quod scriptum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant. Creat enim Deus mala, poenas justissimas irrogando; quod Coluthus non videbat: non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturae atque substantiae; ubi Florinus errabat. |