CAPUT LXVIII |
Est alia haeresis nudis pedibus semper ambulantium, eo quod Dominus dixerit ad Moysen, vel ad Josue , Solve calceamentum de pedibus tuis (Exod. III, 5; et Josue V, 16): et quod propheta Isaias nudis pedibus jussus fuerit ambulare (Isai. XX, 2). Ideo ergo haeresis est, quia non propter corporis afflictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intelligunt . |