|
GNOSTICI propter excellentiam scientiae sic se appellatos
esse, vel appellari debuisse gloriantur: cum sint superioribus omnibus
vaniores atque turpiores. Denique cum ab aliis atque aliis per
diversas terrarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli eos
etiam Borboritas vocant, quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem
quam in suis mysteriis exercere dicuntur. Aliqui eos a Nicolaitis
exortos putant: aliqui a Carpocrate, de quo post loquemur. Tradunt
autem dogmata fabulosissimis plena figmentis: etiam ipsi principum vel
angelorum nominibus terribilibus infirmas animas capiunt; et de Deo
rerumque natura, fabulosa et a sanitate veritatis aliena multa
contexunt. Animarum substantiam, Dei dicunt esse naturam, earumque
adventum in haec corpora et reditum ad Deum iisdem suis fabulis
longissimis et stultissimis secundum suos errores inserunt: et illos
qui eis credunt faciunt, non multa, ut putant, scientia praepollere,
sed multa, ut ita dicam, fabulositate vanescere . Dicuntur quoque
bonum deum et malum deum in suis habere dogmatibus.
|
|