|
DONATIANI vel Donatistae sunt, qui primum propter
ordinatum contra suam voluntatem Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis
episcopum schisma fecerunt: objicientes ei crimina non probata, et
maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus.
Sed post causam cum eo dictam atque finitam falsitatis rei deprehensi,
pertinaci dissensione firmata, in haeresim schisma verterunt: tanquam
Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu quod
magis judicibus apparuit, falsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi
futura promissa est, atque in Africana Donati parte remanserit, in
aliis terrarum partibus quasi contagione communionis exstincta. Audent
etiam rebaptizare Catholicos: ubi se amplius haereticos esse
firmarunt, cum Ecclesiae catholicae universae placuerit, nec in ipsis
haereticis Baptisma commune rescindere. Hujus haeresis principem
accipimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra
Caecilianum christianam dividens plebem, adjunctis sibi ejusdem
factionis episcopis, Majorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum.
Cui Majorino Donatus alius in eadem divisione successit, qui
eloquentia sua sic confirmavit hanc haeresim, ut multi existiment
propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Exstant scripta ejus,
ubi apparet eum etiam non catholicam de Trinitate habuisse sententiam,
sed quamvis ejusdem substantiae, minorem tamen Patre Filium, et
minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum in hunc, quem de
Trinitate habuit, ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non
fuit; nec facile in eis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit,
invenitur. Isti haeretici in urbe Roma Montenses vocantur, quibus
hinc ex Africa solent episcopum mittere: aut hinc illuc Afri episcopi
eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset. Ad hanc haeresim
in Africa et illi pertinent, qui appellantur Circumcelliones, genus
hominum agreste et famosissimae audaciae, non solum in alios immania
facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo.
Nam per mortes varias maximeque praecipitiorum et aquarum et ignium se
ipsos necare consuerunt; et in istum furorem alios quos potuerint sexus
utriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi
fecerint, comminantes. Verumtamen plerisque Donatistarum displicent
tales, nec eorum communione contaminari se putant, qui christiano orbi
terrarum dementer objiciunt ignotorum crimen Afrorum. Multa et inter
ipsos facta sunt schismata, et ab iis se diversis coetibus alii atque
alii separarunt; quorum separationem caetera grandis multitudo non
sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab ejusdem
erroris centum ferme episcopis ordinatus, et a reliquis trecentis
decem, cum eis duodecim qui ordinationi ejus etiam praesentia corporali
interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse
etiam extra Ecclesiam dari posse Baptismum Christi. Nam quosdam ex
eis cum eis quos extra eorum Ecclesiam baptizaverant, in suis
honoribus sine ulla in quoquam repetitione Baptismatis receperunt, nec
eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum
criminibus per sui Concilii sententiam vehementer exaggeratis
communionem suam contaminare timuerunt.
|
|