|
PRISCIELIANISTAE, quos in Hispania
Priscillianus instituit, maxime Gnosticorum et Manichaeorum dogmata
permixta sectantur. Quamvis et ex aliis haeresibus in eos sordes,
tanquam in sentinam quamdam horribili confusione confluxerint. Propter
occultandas autem contaminationes et turpitudines suas habent in suis
dogmatibus et haec verba:
|
Jura, perjura, secretum prodere noli.
|
|
Hi animas dicunt ejusdem naturae atque substantiae cujus est Deus, ad
agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per septem coelos et
per quosdam gradatim descendere principatus, et in malignum principem
incurrere, a quo istum mundum factum volunt, atque ab hoc principe per
diversa carnis corpora seminari. Astruunt etiam fatalibus stellis
homines colligatos, ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa
coeli esse compositum, sicut hi qui mathematici vulgo appellantur;
constituentes in capite Arietem, Taurum in cervice, Geminos in
humeris, Cancrum in pectore, et caetera nominatim signa
percurrentes, ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt,
quod ultimum signum ab astrologis nuncupatur. Haec et alia fabulosa,
vana, sacrilega, quae persequi longum est, haeresis, ista contexit.
Carnes tanquam immundas escas etiam ipsa devitat: conjuges, quibus
hoc malum potuerit persuadere, disjungens, et viros a nolentibus
feminis, et feminas a nolentibus viris. Opificium quippe omnis carnis
non Deo bono et vero, sed malignis angelis tribuunt: hoc versutiores
etiam Manichaeis, quod nihil Scripturarum canonicarum repudiant,
simul cum apocryphis legentes omnia et in auctoritatem sumentes, sed in
suos sensus allegorizando vertentes quidquid in sanctis Libris est quod
eorum evertat errorem. De Christo Sabellianam sectam tenent eumdem
ipsum esse dicentes, non solum Filium, sed etiam Patrem, et
Spiritum sanctum.
|
|