CAPUT LXXI |
Dicit Philaster, esse alios haereticos qui cum hominibus non sumunt escas: sed utrum cum aliis qui ejusdem sectae non sunt, an etiam inter se ipsos id faciant, non exprimit. Dicit etiam eos de Patre et Filio recte, de Spiritu autem sancto non catholice sapere, quod eum opinentur esse creaturam. |