|
CARPOCRATIANI sunt a Carpocrate, qui docebat
omnem turpem operationem, omnemque adinventionem peccati: nec aliter
evadi atque transiri principatus et potestates, quibus haec placent,
ut possit ad coelum superius perveniri. Hic etiam Jesum hominem
tantummodo, et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse
talem animam, qua sciret ea quae superna essent, atque nuntiaret.
Resurrectionem corporis simul cum Lege abjiciebat. Negabat a Deo
factum, sed a nescio quibus virtutibus mundum. Sectae ipsius fuisse
traditur quaedam Marcellina, quae colebat imagines Jesu et Pauli et
Homeri et Pythagorae, adorando incensumque ponendo.
|
|