CAPUT LXXX

Alia, sempiterne natum non intelligens Filium, putat illam nativitatem sumpsisse a tempore initium: et tamen volens coaeternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse antequam de illo nasceretur existimat; hoc est, semper eum fuisse, verumtamen semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est Filium esse coepisse. Has haereses putavi in hoc opus meum de Philastri opere transferendas. Et alias quidem ipse commemorat, sed mihi appellandae haereses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit.