|
LUCIFERIANOS a Lucifero Caralitano episcopo
exortos, et celebriter nominatos, nec Epiphanius, nec Philaster
inter haereticos posuit: credo tantummodo schisma, non haeresim eos
condidisse, credentes. Apud quemdam tamen, cujus nomen in eodem ejus
opusculo non inveni, in haereticis Luciferianos positos legi per haec
verba: Luciferiani, inquit, cum teneant in omnibus catholicam
veritatem, in hunc errorem stultissimum prolabuntur, ut animam dicant
ex transfusione generari; eademque dicunt et de carne et de carnis esse
substantia. Utrum ergo iste propter hoc quod de anima ita sentiunt
(si tamen vere ita sentiunt), eos inter haereticos ponendos esse
crediderit, recteque crediderit; an etiam si id non sentirent, sive
non sentiunt, ideo tamen sint haeretici, quia dissensionem suam
pertinaci animositate firmarunt, alia quaestio est, neque hoc loco
mihi videtur esse tractanda.
|
|