CAPUT LXXXII

JOVINIANISTAS quoque apud istum reperi, quos jam noveram. A Joviniano quodam monacho ista haeresis orta est aetate nostra, cum adhuc juvenes essemus . Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto, nec aliquid prodesse jejunia, vel a cibis aliquibus abstinentiam. Virginitatem Mariae destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam. Virginitatem etiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus caelibem vitam, conjugiorum castorum atque fidelium meritis adaequabat: ita ut quaedam virgines sacrae provectae jam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse vel habebat, vel habere volebat uxorem: quod non propter aliquod apud Deum majus meritum in regno vitae perpetuae profuturum, sed propter praesentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo conjugales patiatur molestias, disputabat. Cito tamen ista haeresis oppressa et exstincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire.