CAPUT LXXXIII

Cum Eusebii historiam scrutatus essem, cui Rufinus a se in latinam linguam translatae subsequentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam haeresim, quam non legerim apud istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam exstitisse in Arabia. Itaque hos haereticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus nuncupare: qui dixerunt animas cum corporibus mori atque dissolvi, et in fine saeculi utrumque resurgere. Sed hos disputatione Origenis praesentis et eos alloquentis, celerrime dicit fuisse correctos (Euseb., lib. 6, cap. 37). Jam nunc illae commemorandae sunt haereses, quae a nobis non apud istos repertae sunt, sed in recordationem nostram quomodocumque venerunt.