|
TERTULLIANISTAE a Tertulliano, cujus
multa leguntur opuscula eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus
paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare potuerunt in urbe
Carthaginensi: me autem ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te
meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. Paucissimi enim qui
remanserant, in Catholicam transierunt, suamque basilicam, quae nunc
etiam notissima est, Catholicae tradiderunt. Tertullianus ergo,
sicut scripta ejus indicant, animam dicit immortalem quidem, sed eam
corpus esse contendit: neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum .
Nec tamen hinc haereticus dicitur factus. Posset enim quoquo modo
putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare; non tale
corpus cujus partes aliae majores, aliae minores valeant vel debeant
cogitari, qualia sunt omnia quae proprie dicimus corpora; quamvis de
anima tale aliquid sentiat: sed potuit, ut dixi, propterea putari
corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est
corporis vel animae qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia
nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter
permanet. Non ergo ideo est Tertullianus factus haereticus; sed quia
transiens ad Cataphrygas, quos ante destruxerat, coepit etiam
secundas nuptias contra apostolicam doctrinam (I Tim. IV, 3)
tanquam stupra damnare, et postmodum etiam ab ipsis divisus, sua
conventicula propagavit. Dicit sane etiam ipse animas hominum pessimas
post mortem in daemones verti .
|
|