|
Est quaedam haeresis rusticana in campo nostro, id
est, Hipponensi, vel potius fuit: paulatim enim diminuta, in una
exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc
fuerunt, qui omnes modo correcti et catholici facti sunt, nec aliquis
illius supersedit erroris. Abelonii vocabantur, punica declinatione
nominis. Hos nonnulli dicunt ex filio Adae fuisse nominatos, qui est
vocatus Abel: unde Abelianos vel Abeloitas eos nos possumus dicere.
Non miscebantur uxoribus, et eis tamen sine uxoribus vivere sectae
ipsius dogmate non licebat. Mas ergo et femina sub continentiae
professione simul habitantes, puerum et puellam sibi adoptabant in
ejusdem conjunctionis pacto successores suos futuros. Morte praeventis
quibusque singulis alii subrogabantur: dum tamen duo duobus disparis
sexus in illius domus societate succederent. Utrolibet quippe parente
defuncto, uno remanenti, usque ad ejus quoque obitum filii
serviebant. Post cujus mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter
adoptabant. Nec unquam eis defuit unde adoptarent, generantibus
circumquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem haereditatis
alienae libenter dantibus.
|
|