|
PELAGIANORUM est haeresis, hoc tempore
omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum
Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Coelestiani etiam
nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem
filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5), et qua
eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum
ipsius transferamur (Coloss. I, 13), propter quod ait, Nemo
venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI,
66), et qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V,
5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. V, 6), in
tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia
divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse
videretur, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret
adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum
hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli
calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae
facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per
gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint, voluit credi, etiam
si difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa
divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus
facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis
praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum
ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae
facere, et quae sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum
Spiritus sui , quae didicerimus esse facienda , faciamus. Ac per
hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia
pellitur, charitatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet
cum sit Dei donum scientia quae sine charitate inflat, non sit Dei
donum ipsa charitas, quae ut scientia non inflet, aedificas (I
Cor. VIII, 1). Destruunt etiam orationes, quas facit
Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut
convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides,
et perserverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se
ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab
impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem
Pelagius in episcopali judicio Palaestino damnari metuens, damnare
compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur
docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc
saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in
hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes.
V, 27); quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe
clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
12). Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos,
contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos
sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit
quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea
baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de
bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo
obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur,
promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam
quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non
peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae
, sed conditione naturae. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista
sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene
cuncta pendere.
|
|