CAPUT VIII |
CERINTHIANI a Cerintho, iidemque Merinthiani a Merintho, mundum ab angelis factum esse dicentes, et carne circumcidi oportere, atque alia hujusmodi Legis praecepta servari. Jesum hominem tantummodo fuisse, nec resurrexisse, sed resurrecturum asseverantes. Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi, secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur: unde etiam Chiliastae sunt appellati (Vid. lib. 20 de Civitate Dei, cap. 7). |