|
Ecce quam multas commemoravimus haereses, nec tamen modum tuae
postulationis implevimus. Ex quo enim christiana religio, ut verbis
tuis utar, haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses ortae
sint, quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui?
Quod ideo existimo, quia nullus eorum quorum de hac re scripta legi,
omnes posuit: quandoquidem inveni apud alium, quas apud alium non
inveni; et rursus apud istum, quas ille non posuit. Ego autem
propterea plures quam ipsi posui, quia collegi ex omnibus, quas omnes
apud singulos non inveni, additis etiam quas ipse recolens apud ullum
illorum invenire non potui. Unde merito credo nec me posuisse omnes;
quia nec omnes qui de hac re scripserunt, legere potui, neque hoc
quemquam eorum video fecisse quos legi. Postremo etiamsi omnes
forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. Et
ideo quod vis me loquente finiri, non saltem potest me cognoscente
comprehendi. Audivi scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum, sed
ipsum ejus opusculum nec in nostra bibliotheca invenire potuimus, nec
unde possit accipi, scimus . Quod si tu scieris, perveni ad illud,
et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum: quamvis nec ipsum,
licet hominem doctissimum, omnes haereses arbitrer indagare potuisse.
Et certe Abeloitas nostrae regionis haereticos, quantum existimo,
ille nescivit: sic forte et alibi alios in obscurissimis locis
reconditos, ejus notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes.
Jamvero illud quod habent tuae litterae, ut omnia omnino dicamus,
quibus haeretici a veritate dissentiunt, etiamsi omnia scirem, facere
non possem; quanto minus possum, qui omnia scire non possum? Sunt
enim haeretici, quod fatendum est, qui singulis, vel non multo
amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis: sicut Macedoniani
vel Photiniani, atque alii quicumque ita se habent. Illi autem, ut
ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque longas
perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut
ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Nec
ulli alieno ulla haeresis facile sic innotescit, ut suis: unde nec
earum quas commemoravi, omnia dogmata me dixisse vel didicisse
profiteor. Quis enim non videat quantam res ista operam, et quam
multas litteras flagitet? Nec ideo tamen parum prodest errores istos,
quos huic operi intexui, lectos cognitosque vitare. Quid enim contra
ista sentiat catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti,
superfluo quaeritur: cum propter hoc scire sufficiat eam contra ista
sentire, nec aliquid horum in fidem quemquam debere recipere. Quomodo
autem quae contra haec veritas habet, asserenda ac defendenda sint,
modulum operis hujus excedit. Sed multum adjuvat cor fidele, nosse
quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non
possit. Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere:
sed non omnis qui ista non credit, consequenter debet se christianum
catholicum jam putare vel dicere. Possunt enim et haereses aliae,
quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt, vel esse vel fieri,
quarum aliquam quisquis tenuerit, christianus catholicus non erit.
Quid ergo faciat haereticum, deinceps requirendum est: ut, cum hoc
Domino adjuvante vitamus, non solum ea quae scimus, verum etiam quae
nescimus, sive quae jam orta sunt, sive quae adhuc oriri poterunt,
haeretica venena vitemus. Hujus autem sit jam voluminis finis, quod
propterea vobis, antequam totum hoc opus perficerem, credidi esse
mittendum, ut illud quicumque legeritis, ad id quod restat implendum,
quod tam magnum esse cernitis, me orationibus adjuvetis .
|
|