|
1. Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod vivit
potest, et semper est, neque quidquam in quo quid semper est potest
esse non semper; semper vivit in quo est disciplina. Si nos sumus qui
ratiocinamur, id est animus noster, nec recte ratiocinari sine
disciplina potest, nec sine disciplina esse animus, nisi in quo
disciplina non est, potest; est in hominis animo disciplina. Est
autem alicubi disciplina: nam est, et quidquid est nusquam esse non
potest. Item disciplina non potest esse, nisi in eo quod vivit.
Nihil enim quod non vivit, aliquid discit; nec esse in eo quod nihil
discit, disciplina potest . Item semper est disciplina. Nam quod
est atque immutabile est, semper sit necesse est. Esse autem
disciplinam, nemo negat. Et quisquis fatetur fieri non posse, ut
ducta per medium circulum linea non sit omnium, quae non per medium
ducuntur maxima, idque esse alicujus disciplinae; immutabilem
disciplinam esse non negat. Item nihil in quo quid semper est, potest
esse non semper. Nihil enim quod semper est, patitur sibi subtrahi
aliquando id in quo semper est. Jamvero cum ratiocinamur, animus id
agit. Non enim id agit, nisi qui intelligit: nec corpus intelligit,
nec animus auxiliante corpore intelligit; quia cum intelligere vult, a
corpore avertitur. Quod enim intelligitur , ejusmodi est semper ;
nihilque corporis ejusmodi est semper: non igitur potest adjuvare
animum ad intellectum nitentem, cui non impedire satis est. Item nemo
sine disciplina recte ratiocinatur. Est enim recta ratiocinatio a
certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio : nihilque certum
est in animo quod ignorat. Omne autem quod scit animus, in sese
habet; nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam
pertineat disciplinam . Est enim disciplina quarumcumque rerum
scientia. Semper igitur animus humanus vivit.
|
|