|
17. Nisi forte vitam temperationem aliquam corporis, ut nonnulli
opinati sunt, debemus credere. Quibus profecto nunquam hoc visum
esset, si ea quae vere sunt et incommutabilia permanent, eodem animo a
corporum consuetudine alienato atque purgato videre valuissent. Quis
enim bene se inspiciens, non expertus est tanto se aliquid intellexisse
sincerius, quanto removere atque subducere intentionem mentis a
corporis sensibus potuit? Quod si temperatio corporis esset animus,
non utique id posset accidere. Non enim ea res quae naturam propriam
non haberet, neque substantia esset, sed in subjecto corpore tanquam
color et forma inseparabiliter inesset, ullo modo se ab eodem corpore
ad intelligibilia percipienda conaretur avertere, et in quantum id
posset, in tantum illa posset intueri, eaque visione melior et
praestantior fieri. Nullo quippe modo forma vel color, vel ipsa etiam
corporis temperatio, quae certa commixtio est earum quatuor naturarum
quibus idem corpus subsistit, avertere se ab eo potest, in quo
subjecto est inseparabiliter. Ad haec, ea quae intelligit animus cum
se avertit a corpore, non sunt profecto corporea; et tamen sunt,
maximeque sunt, nam eodem modo semper sese habent. Nam nihil
absurdius dici potest quam ea esse quae oculis videmus, ea non esse
quae intelligentia cernimus; cum dubitare dementis sit, intelligentiam
incomparabiliter oculis anteferri. Haec autem quae intelliguntur eodem
modo sese habentia, cum ea intuetur animus, satis ostendit se illis
esse conjunctum, miro quodam eodemque incorporali modo, scilicet non
localiter. Namque aut in illo sunt, aut ipse in illis. Et
utrumlibet horum sit, aut in subjecto alterum in altero est, aut
utrumque substantia est. Sed si illud primum est, non est in subjecto
corpore animus, ut color et forma: quia vel ipse substantia est, vel
alteri substantiae quae corpus non est, in subjecto inest. Si autem
hoc secundum verum est, non est in subjecto corpore tanquam color
animus, quia substantia est. Temperatio autem corporis in subjecto
corpore est tanquam color: non est ergo temperatio corporis animus,
sed vita est animus: et se nulla res deserit; et id moritur quod vita
deserit: non igitur animus mori potest.
|
|