|
18. Rursus igitur si quid metuendum est, id est metuendum ne
deficiendo animus intereat, id est dum ipsa existendi specie privatur.
De qua re quanquam satis esse dictum arbitrer, et quam hoc fieri non
possit certa ratione monstratum sit; tamen etiam hoc attendendum est,
non esse aliam causam hujus formidinis, nisi quia fatendum est in
defectu quodam esse animum stultum, et in essentia certiore atque
pleniore sapientem. Sed si, quod nemini dubium est, tunc est animus
sapientissimus, cum veritatem, quae semper eodem modo est, intuetur,
eique immobilis inhaeret divino amore conjunctus; et illa omnia quae
quoquo modo sunt ab ea essentia sunt, quae summe maximeque est : aut
ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est. Sed si per
seipsum est, quoniam ipse sibi causa existendi est, et nunquam se
deserit; nunquam interit, ut supra etiam disputavimus. Si vero ex
illa, diligenter opus est quaerere quae res ei possit esse contraria,
quae animo auferat animum esse quod illa praebet. Quid est igitur?
An forte falsitas, quia illa veritas? Sed manifestum est, atque in
promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit. Num enim amplius
potest quam fallere? at nisi qui vivit, fallitur nemo. Non igitur
falsitas interimere animum potest. Quod si haec non potest quae
contraria veritati est, auferre animo animum esse, quod ei veritas
dedit (ita enim est invictissima veritas); quid aliud invenietur,
quod auferat animo id quod est animus? Nihil profecto: nam nihil est
contrario valentius ad id auferendum, quod fit ab ejus contrario.
|
|