|
19. At si veritati contrarium ita quaeramus, non in quantum veritas
est, sed in quantum summe maximeque est, quanquam in tantum est
idipsum in quantum est veritas; siquidem veritatem eam dicimus qua vera
sunt omnia in quantumcumque sunt, in tantum autem sunt in quantum vera
sunt; tamen nullo modo id defugerim, quod mihi evidentius
suffragatur. Nam si nulla essentia in quantum essentia est, aliquid
habet contrarium, multo minus habet contrarium prima illa essentia,
quae dicitur veritas, in quantum essentia est. Primum autem verum
est. Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est.
Esse autem non habet contrarium, nisi non esse: unde nihil est
essentiae contrarium. Nullo modo igitur res ulla esse potest contraria
illi substantiae, quae maxime ac primitus est. Ex qua si habet animus
idipsum quod est (non enim aliunde hoc habere potest, qui ex se non
habet, nisi ab illa re quae illo ipso est animo praestantior), nulla
res est qua id amittat, quia nulla res ei rei est contraria qua id
habet; et propterea esse non desinit. Sapientiam vero, quia
conversione habet ad id ex quo est, aversione illam potest amittere.
Conversioni namque aversio contraria est. Illud vero quod ex eo habet
cui nulla res est contraria, non est unde possit amittere. Non igitur
potest interire.
|
|