|
20. Hic forte oboriatur nonnulla quaestio, utrum sicut non interit
animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam. Videri enim
cuipiam potest, neque injuria, id effectum esse ratiocinatione hac,
ut animus ad nihilum non possit pervenire, converti autem in corpus
forsitan possit. Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit
effectum, non utique omnino non erit. Sed hoc fieri non potest, nisi
aut ipse id velit, aut ab alio cogatur. Nec continuo tamen animus,
sive ipse id appetierit, sive coactus fuerit, poterit corpus esse.
Illud enim sequitur ut, si sit, velit aut cogatur. At illud non
sequitur ut, si velit aut cogatur, sit. Nunquam autem volet: nam
omnis ejus appetitus ad corpus, aut ut id possideat, est, aut ut
vivificet, aut ut quodammodo fabricetur, aut quolibet pacto ei
consulat. Nihil autem horum fieri potest, si non sit corpore melior.
At si erit corpus, melior corpore profecto non erit. Non igitur
corpus esse volet. Neque ullum rei hujus certius argumentum est, quam
cum seipsum hinc interrogat animus. Ita enim facile comperit appetitum
se non habere, nisi agendi aliquid, aut sciendi, aut sentiendi, aut
tantummodo vivendi in quantum sua illi potestas est.
21. Si autem cogitur corpus esse, a quo tandem cogitur? A
quolibet, certe a potentiore. Non ergo ab ipso corpore cogi potest.
Nullo enim modo ullo animo ullum corpus potentius. Potentior autem
animus non cogit in aliquid, nisi quod suae potestati subditum est.
Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suis cupiditatibus
subditur. Cogit ergo ille animus non amplius quam quantum ejus quem
cogit cupiditates sinunt. Dictum est autem cupiditatem non posse
animum habere, ut corpus sit . Illud etiam manifestum est ad nullam
suae cupiditatis expletionem pervenire, dum amittit omnem cupiditatem:
et amittit dum corpus fit. Non igitur potest ab eo cogi ut fiat, qui
cogendi jus nisi per subditi cupiditates non habet. Deinde quisquis
animus alterum animum habet in potestate, magis eum necesse est velit
in potestate habere quam corpus, et ei velit bonitate consulere, vel
malitia imperitare. Non ergo volet ut corpus sit.
22. Postremo iste animus cogens aut animal est, aut caret corpore
(I Retract., c. 5, n. 3). Sed si caret corpore, in hoc
mundo non est. Et si ita est, summe bonus est, nec potest velle
alteri tam turpem commutationem. Si autem animal est, aut animal est
etiam ille quem cogit, aut non est. Sed si non est, ad nihil cogi ab
alio potest. Non enim habet potentiorem qui in summo est. Si autem
in corpore est, ab eo rursus qui in corpore est per corpus cogitur, ad
quodcumque cogitur. Quis autem dubitet nullo modo per corpus fieri
tantam commutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus
potentius: quamvis quidquid illud est, ad quod per corpus cogitur,
prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur, de quibus
satis dictum est. Quod autem rationali anima melius est, omnibus
consentientibus, Deus est. Qui profecto consulit animae, et ideo
non ab eo cogi anima potest, ut convertatur in corpus.
|
|