|
23. Si igitur nec propria voluntate, nec alio cogente id animus
patitur; unde id pati potest? An quia invitos nos plerumque opprimit
somnus, metuendum est ne quo tali defectu animus convertatur in
corpus? Quasi vero quoniam somno membra nostra marcescunt, idcirco
animus fiat ulla ex parte debilior. Sensibilia tantum non sentit,
quia quidquid illud est quod somnum facit, e corpore est atque in
corpore operatur. Corporeos enim sensus sopit et claudit quodammodo,
ita sane ut tali commutationi corporis cedat anima cum voluptate: quia
secundum naturam est talis commutatio quae reficit corpus a laboribus:
non tamen haec adimit animo vel sentiendi vim vel intelligendi. Nam et
imagines sensibilium praesto habet, tanta expressione similitudinis,
ut eo ipso tempore discerni nequeant ab his rebus quarum imagines sunt
et si quid intelligit, aeque dormienti ac vigilanti verum est. Nam
verbi gratia si per somnium disputare sibi visus fuerit, verasque
rationes secutus in disputando didicerit aliquid; etiam expergefacto
eaedem incommutabiles manent, quamvis falsa reperiantur caetera,
veluti locus ubi disputatio, et persona cum qua disputatio fuisse visa
erat, et verba ipsa, quod ad sonum attinet, quibus disputari
videbatur, et alia hujuscemodi; quae etiam cum ipsis sensibus
sentiuntur agunturque a vigilantibus, praetereunt tamen, nec ulla ex
parte sempiternam praesentiam verarum rationum assequuntur. Ex quo
colligitur, tali commutatione corporis, qualis somnus est, usum
ejusdem corporis animae, non vitam propriam, posse minui.
|
|