|
24. Postremo si quamvis locum occupanti corpori anima tamen non
localiter jungitur, summis illis aeternisque rationibus, quae
incommutabiliter manent, nec utique loco continentur, prior afficitur
anima quam corpus; nec prior tantum, sed etiam magis. Tanto enim
prior, quanto propinquior; et eadem causa tanto etiam magis, quanto
etiam corpore melior. Nec ista propinquitas loco, sed naturae ordine
dicta sit. Hoc autem ordine intelligitur a summa essentia speciem
corpori per animam tribui, qua est in quantumcumque est. Per animam
ergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, sive
universaliter, ut mundus; sive particulariter, ut unumquodque animal
intra mundum. Quapropter consequens erat ut anima per animam corpus
fieret, nec omnino aliter posset. Quod quia non fit, manente quippe
anima in eo quo anima est, corpus per illam subsistit, dantem
speciem, non adimentem; commutari in corpus anima non potest. Si
enim non tradit speciem quam sumit a summo bono, non per illam fit
corpus: et si non per illam fit, aut non fit omnino, aut tam
propinque speciem sumit quam anima: sed et fit corpus, et si tam
propinque sumeret speciem, id esset quod anima: nam hoc interest;
eoque anima melior, quo sumit propinquius. Tam propinque autem etiam
corpus sumeret, si non per animam sumeret. Etenim nullo interposito
tam propinque utique sumeret. Nec invenitur aliquid quod sit inter
summam vitam, quae sapientia et veritas est incommutabilis, et id quod
ultimum vivificatur, id est corpus, nisi vivificans anima. Quod si
tradit speciem anima corpori, ut sit corpus in quantum est, non utique
speciem tradendo adimit. Adimit autem in corpus animam transmutando.
Non igitur anima sive per seipsam corpus fit, quia non nisi anima
manente corpus per eam fit; sive per aliam, quia non nisi traditione
speciei fit corpus per animam, et ademptione speciei anima in corpus
converteretur, si converteretur.
|
|