|
25. Hoc et de irrationali anima vel vita, quod nec in eam
rationalis anima convertitur, dici potest. Et ipsa enim nisi
inferiore ordine rationali subjiceretur, aeque sumeret speciem et talis
esset. Tradunt ergo speciem a summa pulchritudine acceptam potentiora
infirmioribus naturali ordine. Et utique cum tradunt, non adimunt.
Eoque sunt quae infirmiora sunt, in quantum sunt, quod species eis,
qua sint a potentioribus traditur: quae quidem potentiora etiam meliora
sunt. Quod his naturis datum est, quae non mole majore plus possunt
minoribus molibus, sed sine tumore ullo localis magnitudinis eadem
specie potentiora sunt qua meliora. In quo genere est anima corpore
melior et potentior. Quapropter cum per illam, ut dictum est, corpus
subsistat, ipsa in corpus nullo modo verti potest. Corpus enim nullum
fit, nisi accipiendo per animam speciem. At anima ut corpus fieret,
non accipiendo speciem, sed amittendo, fieri posset: et propterea
fieri non potest; nisi forte loco anima continetur, et localiter
corpori jungitur. Nam si ita est, potest eam fortasse major moles,
quanquam speciosiorem, in suam deteriorem vertere speciem, ut aer
major ignem minorem. Sed non est ita. Moles quippe omnis quae
occupat locum, non est in singulis suis partibus tota, sed in
omnibus. Quare alia pars ejus alibi est, et alibi alia. Anima vero
non modo universae moli corporis sui, sed etiam unicuique particulae
illius tota simul adest. Partis enim corporis passionem tota sentit,
nec in toto tamen corpore. Cum enim quid dolet in pede, advertit
oculus, loquitur lingua, admovetur manus. Quod non fieret, nisi id
quod animae in eis partibus est, et in pede sentiret; nec sentire quod
ibi factum est absens posset. Non enim nuntio aliquo credibile est
fieri non sentiente quod nuntiat: quia passio quae fit non per
continuationem molis currit, ut caeteras animae partes quae alibi sunt
latere non sinat; sed illud tota sentit anima quod in particula fit
pedis, et ibi tantum sentit ubi fit. Tota igitur singulis partibus
simul adest, quae tota simul sentit in singulis. Nec tamen hoc modo
adest tota, ut candor vel alia hujusmodi qualitas in unaquaque parte
corporis tota est. Nam quod in alia parte corpus patitur candoris
immutatione, potest ad candorem qui est in alia parte non pertinere.
Quapropter secundum partes molis a se distantes, et ipse a se distare
convincitur. Non autem ita esse in anima per sensum de quo dictum
est, probatur.
|
|