|
2. Ratio profecto aut animus est, aut in animo. Melior autem ratio
nostra, quam corpus nostrum: et corpus nostrum nonnulla substantia
est, et melius est esse substantiam, quam nihil: non est igitur ratio
nihil. Rursum, quaecumque harmonia corporis est, in subjecto corpore
sit necesse est inseparabiliter, nec aliud quidquam in illa harmonia
esse credatur, quod non aeque necessario sit in subjecto illo corpore,
in quo et ipsa harmonia non minus inseparabiliter. Mutabile est autem
corpus humanum, et immutabilis ratio. Mutabile est enim omne quod
semper eodem modo non est. Et semper eodem modo est, Duo et
quatuor, sex . Item semper eodem modo est quod est, quod quatuor
habent duo et duo; hoc autem non habent duo: duo igitur quatuor non
sunt. Est autem ista ratio immutabilis: igitur ratio est. Nullo
modo autem potest, mutato subjecto, id quod in eo est inseparabiliter
non mutari. Non est igitur harmonia corporis animus. Nec mors potest
accidere immutabilibus rebus. Semper ergo animus vivit, sive ipse
ratio sit, sive in eo ratio inseparabiliter.
|
|