|
3. Quaedam constantiae virtus est, et omnis constantia immutabilis
est, et omnis virtus potest aliquid agere, nec cum agit aliquid ,
virtus non est. Omnis porro actio movetur, aut movet. Aut igitur
non omne quod movetur, aut certe non omne quod movet, mutabile est.
At omne quod ab alio movetur, nec movet ipsum, aliquid mortale est.
Neque mortale quidquam immutabile. Quare de certo jam et sine ulla
disjunctione concluditur, non omne quod movet mutari. Nullus autem
motus sine substantia: et omnis substantia aut vivit, aut non vivit:
atque omne quod non vivit, exanime est; nec est ulla exanimis actio.
Illud igitur quod ita movet ut non mutetur, non potest esse nisi viva
substantia. Haec autem omnis per quoslibet gradus corpus movet. Non
igitur omne quod corpus movet, mutabile est. Corpus autem non nisi
secundum tempus movetur: ad hoc enim pertinet tardius et celerius
moveri: conficitur esse quiddam quod tempore moveat, nec tamen
mutetur. Omne autem quod tempore movet corpus, tametsi ad unum finem
tendat, tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura
facere: neque enim valet quavis ope agatur, aut perfecte unum esse,
quod in partes secari potest, aut ullum est sine partibus corpus, aut
sine morarum intervallo tempus, aut vero vel brevissima syllaba
enuntietur, cujus non tunc finem audias, cum jam non audis initium.
Porro quod sic agitur, et exspectatione opus est ut peragi, et
memoria ut comprehendi queat quantum potest. Et exspectatio futurarum
rerum est, praeteritarum vero memoria. At intentio ad agendum
praesentis est temporis, per quod futurum in praeteritum transit, nec
coepti motus corporis exspectari finis potest sine ulla memoria.
Quomodo enim exspectatur ut desinat, quod aut coepisse excidit, aut
omnino motum esse? Rursus intentio peragendi quae praesens est, sine
exspectatione finis qui futurus est, non potest esse: nec est quidquam
quod aut nondum est, aut jam non est. Potest igitur in agendo quiddam
esse, quod ad ea quae nondum sunt pertineat. Possunt simul in agente
plura esse, cum ea plura quae aguntur simul esse non possint. Possunt
ergo etiam in movente, cum in eo quod movetur non possint. At
quaecumque in tempore simul esse non possunt, et tamen a futuro in
praeteritum transmittuntur, mutabilia sint necesse est.
4. Hinc jam colligimus, posse esse quiddam quod cum movet
mutabilia, non mutatur. Cum enim non mutatur moventis intentio
perducendi ad finem quem volet corpus quod movet, illudque corpus de
quo aliquid fit eodem motu per momenta mutetur, atque illa intentio
perficiendi quam immutatam manere manifestum est, et ipsa membra
artificis, et lignum aut lapidem artifici subjectum moveat, quis
dubitet consequens esse quod dictum est? Non igitur si qua mutatio
corporum movente animo fit, quamvis in eam sit intentus, hinc eum
necessario mutari, et ob hoc etiam mori arbitrandum est. Potest enim
in hac intentione simul et memoriam praeteritorum et exspectationem
futurorum habere, quae omnia sine vita esse non possunt. Quanquam
etsi nullus interitus sine mutatione sit, et nulla mutatio sine motu;
non tamen omnis mutatio interitum, omnisque motus mutationem operatur.
Licet enim ipsum corpus nostrum, et motum plerumque qualibet actione,
et mutatum certe vel aetate dicere, tamen nondum interisse, id est non
esse sine vita. Liceat igitur et animum non continuo putare privari
vita, quanquam ei fortasse per motum mutatio nonnulla contingat.
|
|