|
5. Si enim manet aliquid immutabile in animo, quod sine vita esse
non possit; animo etiam vita sempiterna maneat necesse est. Nam hoc
prorsus ita se habet, ut si primum est, sit secundum. Est autem
primum. Quis enim, ut alia omittam, aut rationem numerorum mutabilem
esse audeat dicere, aut artem quamlibet non ista ratione constare; aut
artem non esse in artifice, etiam cum eam non exercet; aut ejus esse,
nisi in animo; aut ubi vita non sit, esse posse; aut quod immutabile
est, esse aliquando non posse; aut aliud esse artem, aliud rationem?
Quamvis enim ars una multarum quasi quidam coetus rationum esse
dicatur, tamen ars etiam una ratio dici verissime atque intelligi
potest. Sed sive hoc, sive illud sit, non minus immutabilem artem
esse conficitur: artem autem non solum esse in animo artificis, sed
etiam nusquam esse nisi in animo manifestum est, idque
inseparabiliter. Nam si ars ab animo separabitur; aut erit
praeterquam in animo, aut nusquam erit, aut de animo in animum
continuo transibit. At ut sedes arti nulla sine vita est, ita nec
vita cum ratione ulli nisi animae . Nusquam porro esse quod est, vel
quod immutabile est non esse aliquando non potest. Si vero ars de
animo in animum transit, in illo mansura deserens istum; nemo artem
docet nisi amittendo, aut etiam non nisi docentis oblivione fit aliquis
peritus, sive morte . Quae si absurdissima et falsissima sunt,
sicuti sunt, immortalis est animus humanus.
6. At enim si ars aliquando est, aliquando non est in animo, quod
per oblivionem atque imperitiam satis notum est; nihil ad ejus
immortalitatem affert argumenti hujus connexio, nisi negetur antecedens
hoc modo. Aut est aliquid in animo, quod in praesenti cogitatione non
est; aut non est in erudito animo ars musica, cum de sola geometrica
cogitat: hoc autem falsum est; illud igitur verum. Non autem
quidquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationem venerit.
Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animus ipse non
sentiat. Id autem quamdiu sit, nihil interest. Namque si diutius
fuerit in aliis animus occupatus, quam ut intentionem suam in ante
cogitata facile possit reflectere, oblivio vel imperitia nominatur.
Sed cum vel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, vel ab alio bene
interrogati de quibusdam liberalibus artibus ea quae invenimus, non
alibi quam in animo nostro invenimus: neque id est invenire, quod
facere aut gignere; alioquin aeterna gigneret animus inventione
temporali (nam aeterna saepe invenit; quid enim tam aeternum quam
circuli ratio, vel si quid aliud in hujuscemodi artibus, nec non
fuisse aliquando, nec non fore comprehenditur?): manifestum etiam
est, immortalem esse animum humanum, et omnes veras rationes in
secretis ejus esse, quamvis eas sive ignoratione sive oblivione, aut
non habere, aut amisisse videatur.
|
|