|
7. Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio videamus. Si
enim subjectum est animus arte in subjecto existente, neque subjectum
immutari potest quin et id quod in subjecto est immutetur; qui possumus
obtinere immutabilem esse artem atque rationem, si mutabilis animus in
quo illa sunt esse convincitur? Quae autem major quam in contraria
solet esse mutatio? et quis negat animum, ut omittam caetera, stultum
alias, alias vero esse sapientem? Prius ergo quot modis accipiatur,
quae dicitur animae mutatio, videamus; qui, ut opinor, manifestiores
duntaxat clarioresque nobis duo sunt genere, specie vero plures
inveniuntur. Namque aut secundum corporis passiones, aut secundum
suas, anima dicitur immutari. Secundum corporis, ut per aetates,
per morbos, per dolores, labores, offensiones, per voluptates.
Secundum suas autem, ut cupiendo, laetando, metuendo, aegrescendo,
studendo, discendo.
8. Hae omnes mutationes, si non necessario argumento sunt mori
animam, nihil quidem metuendae sunt per se ipsae separatim: sed ne
rationi nostrae adversentur, qua dictum est, mutato subjecto omne quod
in subjecto est necessario mutari, videndum est. Sed non
adversantur. Nam illud secundum hanc mutationem subjecti dicitur, per
quam omnino mutare cogitur nomen. Nam si ex albo cera nigrum colorem
ducat alicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam
sumat, et ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in
subjecto sunt, et cera subjectum. Manet autem cera non magis minusve
cera, cum illa mutentur. Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum
quae in subjecto sunt, cum ipsum tamen juxta id quod hoc est ac
dicitur, non mutetur. At si eorum quae in subjecto sunt, tanta
commutatio fieret, ut illud quod subesse dicebatur, dici jam omnino
non posset; veluti cum calore ignis cera in auras discedit, eamque
mutationem patitur ut recte intelligatur mutatum esse subjectum, quod
cera erat, et cera jam non est: nullo modo aliqua ratione quidquam
eorum, quae in illo subjecto ideo erant quia hoc erat, remanere
putaretur.
9. Quamobrem si anima subjectum est, ut supra diximus, in quo ratio
inseparabiliter, ea necessitate quoque qua in subjecto esse monstratur
, nec nisi viva anima potest esse anima, nec in ea ratio potest esse
sine vita, et immortalis est ratio; immortalis est anima. Prorsus
enim nullo pacto non existente subjecto suo immutabilis ratio
permaneret. Quod eveniret, si tanta accideret animae mutatio, ut eam
non animam faceret, id est mori cogeret. Nulla autem illarum
mutationum, quae sive per corpus, sive per ipsam animam fiunt
(quamvis utrum aliquae per ipsam fiant, id est quarum ipsa sit causa,
non parva sit quaestio), id agit ut animam non animam faciat. Jam
igitur non solum per se, verum nec nostris rationibus formidandae
sunt.
|
|