|
10. Ergo incumbendum omnibus ratiocinandi viribus video, ut ratio
quid sit, et quoties definiri possit sciatur, ut secundum omnes modos
et de animae immortalitate constet. Ratio est aspectus animi, quo per
seipsum, non per corpus verum intuetur; aut ipsa veri contemplatio,
non per corpus; aut ipsum verum quod contemplatur. Primum illud in
animo esse nemo ambigit: de secundo et tertio quaeri potest; sed et
secundum sine animo esse non potest. De tertio magna quaestio est,
utrum verum illud quod sine instrumento corporis animus intuetur sit per
seipsum, et non sit in animo, aut possit esse sine animo.
Quoquolibet modo autem se habeat, non id posset contemplari animus per
seipsum, nisi aliqua conjunctione cum eo. Nam omne quod
contemplamur, sive cogitatione capimus, aut sensu aut intellectu
capimus. Sed ea quae sensu capiuntur, extra etiam nos esse
sentiuntur, et locis continentur, unde nec percipi quidem posse
affirmantur. Ea vero quae intelliguntur, non quasi alibi posita
intelliguntur, quam ipse qui intelligit animus: simul enim etiam
intelliguntur non contineri loco.
11. Quare ista conjunctio intuentis animi, et ejus veri quod
intuetur, aut ita est ut subjectum sit animus, verum autem illud in
subjecto; aut contra subjectum verum, et in subjecto animus; aut
utrumque substantia. Horum autem trium si primum est, tam est
immortalis animus quam ratio, secundum superiorem disputationem, quod
inesse illa nisi vivo non potest. Eadem necessitas in secundo est.
Nam si verum illud quod ratio dicitur, nihil habet commutabile sicut
apparet; nihil commutari potest quod in eo tanquam in subjecto est.
Remanet igitur omnis pugna de tertio. Nam si animus substantia est,
et substantia ratio cui conjungitur ; non absurde quis putaverit fieri
posse, ut manente illa hic esse desinat. Sed manifestum est quamdiu
animus a ratione non separatur eique cohaeret, necessario eum manere
atque vivere. Separari autem qua tandem vi potest? Num corporea,
cujus et potentia infirmior, et origo inferior, et ordo separatior?
Nullo modo. Animali ergo? Sed etiam in quo modo? An alter animus
potentior quisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum
inde separaverit? At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si
omnes contemplentur: et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua
nihil est incommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi
conjunctus, eo qui est conjunctus potentior. Restat ut aut ipsa ratio
a se ipsum separet, aut ipse animus ab ea voluntate separetur. Sed
nihil est in illa natura invidentiae, quominus fruendam se animo
praebeat. Deinde quo magis est, eo quidquid sibi conjungitur facit ut
sit, cui rei contrarius est interitus. Voluntate autem animum
separari a ratione non nimis absurde quis diceret, si ulla ab invicem
separatio posset esse rerum quas non continet locus . Quod quidem dici
adversus omnia superiora potest, quibus alias contradictiones
opposuimus. Quid ergo? Jamne concludendum est, animum esse
immortalem? an etiamsi separari non potest, exstingui potest? At si
illa rationis vis ipsa sua conjunctione afficit animum; neque enim non
afficere potest; ita profecto afficit ut ei esse tribuat. Est enim
maxime ipsa ratio, ubi summa etiam incommutabilitas intelligitur.
Itaque eum quem ex se afficit , cogit esse quodammodo. Non ergo
exstingui animus potest, nisi a ratione separatus; separari autem non
potest, ut supra ratiocinati sumus: non potest igitur interire.
|
|