|
12. At enim aversio ipsa a ratione per quam stultitia contingit
animo, sine defectu ejus fieri non potest: si enim magis est ad
rationem conversus eique inhaerens, ideo quod inhaeret incommutabili
rei quae est veritas, quae et maxime et primitus est; cum ab ea est
aversus, idipsum esse minus habet, quod est deficere. Omnis autem
defectus tendit ad nihilum; et interitum nullum magis proprie oportet
accipi, quam cum id, quod aliquid erat, nihil fit. Quare tendere ad
nihilum, est ad interitum tendere. Qui cur non cadat in animum, vix
est dicere, in quem defectus cadit. Dantur hic caetera: sed negatur
esse consequens interire id quod tendit ad nihilum, id est ad nihilum
pervenire. Quod in corpore quoque animadverti potest. Nam quoniam
quodlibet corpus pars est mundi sensibilis, et ideo quanto majus est
locique plus occupat, tanto magis propinquat universo: quantoque id
magis facit, tanto magis est. Magis enim est totum quam pars. Quare
etiam minus sit, cum minuitur, necesse est. Defectum ergo patitur
cum minuitur. Porro autem minuitur, cum ex eo aliquid praecisione
detrahitur. Ex quo conficitur ut tali detractione tendat ad nihilum.
At nulla praecisio perducit ad nihilum. Omnis enim pars quae
remanet, corpus est, et quidquid hoc est, quantolibet spatio locum
occupat. Neque id posset, nisi haberet partes in quas identidem
caederetur. Potest igitur infinite caedendo infinite minui, et ideo
defectum pati atque ad nihilum tendere, quamvis pervenire nunquam
queat. Quod item de ipso spatio et quolibet intervallo dici atque
intelligi potest. Nam et de his etiam terminatis, dimidiam, verbi
gratia, partem detrahendo, et ex eo quod restat, semper dimidiam,
minuitur intervallum, atque ad finem progreditur, ad quem tamen nullo
pervenitur modo. Quo minus hoc de animo formidandum est. Est enim
profecto corpore melior et vivacior, a quo huic vita tribuitur.
|
|