|
13. Quod si non id quod est in mole corporis, sed id quod in specie
facit corpus esse, quae sententia invictiore ratione approbatur: tanto
enim magis est corpus, quanto speciosius est atque pulchrius; tantoque
minus est, quanto foedius ac deformius; quae defectio non praecisione
molis, de qua jam satis actum est, sed speciei privatione contingit:
quaerendum de hac re diligenter ac discutiendum est, ne quis affirmet
animum tali defectu interire; ut quoniam specie aliqua sua privatur dum
stultus est, credatur in tantum augeri posse hanc privationem, ut omni
modo specie spoliet animum, et ea labe ad nihilum redigat cogatque
interire. Quamobrem si potuerimus impetrare ut ostendatur, ne corpori
quidem hoc posse accidere, ut etiam ea specie privetur qua corpus est;
jure fortasse obtinebimus multo minus auferri posse animo quo animus
est. Siquidem nemo se bene inspexit, qui non omni corpori qualemlibet
animum praeponendum esse fateatur.
14. Sit igitur nostrae ratiocinationis exordium, quod nulla res se
facit aut gignit, alioquin erat antequam esset: quod si falsum est,
illud est verum. Item quod factum ortumve non est, et tamen est,
sempiternum sit necesse est. Quam naturam et excellentiam quisquis
ulli corpori dat, errat vehementer quidem. Sed quid pugnamus? multo
enim magis eam dare animo cogimur. Ita si corpus ullum est
sempiternum, nullus animus non sempiternus est. Quoniam quilibet
animus cuilibet corpori praeferendus est, et omnia sempiterna non
sempiternis. At si quod vere dicitur, factum est corpus; aliquo
faciente factum est, nec eo inferiore. Neque enim esset potens ad
dandum ei quod faceret, quidquid illud est quod est, id quod
faciebat. Sed ne pari quidem: oportet enim facientem melius aliquid
habere ad faciendum, quam est id quod facit. Nam de gignente non
absurde dicitur, hoc eum esse, quod est illud quod ab eo gignitur.
Universum igitur corpus ab aliqua vi et natura potentiore atque meliore
factum est, non utique corporea. Nam si corpus a corpore factum est,
non potuit universum fieri. Verissimum est enim quod in exordio
ratiocinationis hujus posuimus, nullam rem a se posse fieri. Haec
autem vis et natura incorporea effectrix corporis universi praesente
potentia tenet universum. Non enim fecit, atque discessit effectumque
deseruit. Ea quippe substantia quae corpus non est, neque, ut ita
dicam, localiter movetur, ut ab ea substantia quae locum obtinet,
separari queat; et illa effectoria vis vacare non potest, quin id quod
ab ea factum est, tueatur, et specie carere non sinat, qua est in
quantumcumque est. Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per
quod est, profecto non erit: et non possumus dicere id accepisse
corpus cum factum est, ut seipso jam contentum esse posset, etiamsi a
conditore desereretur.
15. Quanquam si ita est, magis id habet animus quem corpori
praestare manifestum est. Atque ita de proximo immortalis probatur,
si potest esse per seipsum. Quidquid enim tale est, incorruptibile
sit necesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se
deserit. Sed corporis mutabilitas in promptu est, quod ipsius
universi corporis universus motus satis indicat. Unde diligenter
inspicientibus quantum talis natura inspici potest, ordinata
mutabilitate id quod immutabile est imitari reperitur . Quod autem per
se est, ne motu quidem opus habet ullo, omni copia sibi seipso
existente; quia motus omnis ad aliud est, cujus indiget quod movetur.
Adest igitur species universo corpori, meliore natura sufficiente
atque obtinente quae fecit: quare illa mutabilitas non adimit corpori
corpus esse, sed de specie in speciem transire facit motu
ordinatissimo. Non enim quaepiam ejus pars ad nihilum redigi sinitur,
cum totum capessat vis illa effectoria nec laborante nec deside
potentia, dans ut sit omne quod per illam est, in quantum est:
quamobrem nemo tam devius a ratione debet esse, cui aut non sit certum
corpore animum esse meliorem, aut qui hoc concesso arbitretur corpori
non accidere ut corpus non sit, animo accidere ut animus non sit.
Quod si non accidit, neque animus esse nisi vivat, potest, nunquam
profecto animus moritur.
|
|