DE INCARNATIONE VERBI AD JANUARIUM LIBRI DUO, COLLECTI EX ORIGENIS OPERE PERI ARKON, JUXTA VERSIONEM RUFFINI

LIBER PRIMUS


CAPUT PRIMUM.

Recolligit ea quae de Deo ab Apostolis sunt praedicata. Species vero eorum quae per praedicationem apostolicam manifeste traduntur, istae sunt. Primo quod unus est Deus qui omnia creavit atque composuit, quique cum nihil essent, esse fecit universa. Deus a prima creatura et conditione mundi omnium justorum, Deus Adam, Abel, Seth, Enos, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, duodecim Patriarcharum, Moysi et Prophetarum. Et quod hic Deus in novissimis diebus, sicut per Prophetas suos ante promiserat, misit Dominum Jesum Christum, primo quidem vocaturum Israel, secundo vero etiam gentes post perfidiam populi Israel. Hic Deus justus et bonus, Pater Domini nostri Jesu Christi, Legem et Prophetas et Evangelia ipse dedit, qui et Apostolorum Deus est, et Veteris ac Novi Testamenti. Tum deinde quia Jesus Christus qui venit ante omnem creaturam, natus ex Patre est: qui cum in omni conditione Patri ministrasset (per ipsum namque omnia facta sunt [Joan. I, 3]), novissimis temporibus se ipsum exinaniens homo factus est, incarnatus est cum Deus esset, et homo factus mansit quod erat Deus. Corpus assumpsit nostro corpori simile, eo solo differens, quod natum ex virgine et Spiritu sancto est. Et quoniam hic Deus Jesus Christus natus et passus est in veritate, non per phantasiam, communem hanc mortem vere mortuus est . Vere enim et a mortuis resurrexit, et post resurrectionem conversatus cum discipulis suis assumptus est. Tum demum natura, honore ac dignitate Patri ac Filio sociatum tradidit Spiritum sanctum. Sane quod iste Spiritus sanctus unumquemque sanctorum vel Prophetarum vel Apostolorum inspiraverit, et non alius spiritus in veteribus, alius vero in his qui in adventu Christi inspirati sunt, fuerit, manifestissime in Ecclesia praedicatur.