|
Incogitabilis Verbi nativitas. Verum quoniam ii qui apud nos filii
hominum videntur vel caeterorum animalium, semini eorum a quibus
seminati sunt, respondent. vel etiam earum in quarum utero formantur
ac nutriuntur, habentes ex his quidquid illud est quod in lucem hanc
assumunt ac deferunt processuri: infandum est et illicitum, Deum
Patrem in generatione unigeniti Filii sui, atque in substantia ejus
exaequare alicui vel hominum vel aliorum animantium generanti. Sed
necesse est exceptum aliquid esse, et Deo dignum, cujus nulla prorsus
comparatio, non in rebus solum, sed ne in cogitatione quidem vel sensu
inveniri potest, ut humana cogitatio possit apprehendere, quomodo
ingenitus Deus Pater efficitur unigeniti Filii. Est ita namque
aeterna ac sempiterna generatio, sicut splendor generatur ex luce.
Non enim per adoptionem spiritus, Filius fit exstrinsecus: sed
natura Filius est. Videamus tamen quomodo haec quae dicimus etiam
divinae Scripturae auctoritate muniantur. Ait apostolus Paulus,
unigenitum Filium imaginem esse invisibilis Dei, et primogenitum eum
esse totius creaturae (Coloss. I, 15). Ad Hebraeos vero
scribens de eo dicit, quod sit splendor gloriae, et figura expressa
substantiae ejus (Hebr. I, 3). Invenimus etiam nihilominus in
Sapientia, quae dicitur Salomonis, descriptionem quamdam de Dei
Sapientia, hoc modo scriptam: Vapor est enim, inquit, virtutis
Dei, et APORROIA, id est, emanatio gloriae Omnipotentis
purissima. Ideo ergo nihil commaculatum in eam incidere potest.
Splendor est enim lucis aeternae, et speculum immaculatum
inoperationis Dei, et imago bonitatis ejus (Sap. VII, 25,
26). Sapientiam vero Dei dicimus, sicut superius diximus,
subsistentiam habentem non alibi nisi in eo qui est initium omnium, ex
quo nata est. Quae Sapientia, quia ipse est qui est solus natura
Filius, idcirco et Unigenitus dicitur.
|
|