|
Verbum imago Patris. Videamus sane quid intelligi debeat etiam de
hoc, quod imago invisibilis Dei dicitur, ut per hoc advertamus
quomodo Deus recte Pater dicitur Filii sui. Et consideremus primo
ex iis quae consuetudine hominum imagines appellari solent. Imago
interdum dicitur ea quae in materia aliqua, id est, ligni vel lapidis
depingi vel sculpi solet. Interdum imago dicitur ejus qui genuit is
qui natus est, cum in illo similitudinem lineamenta ejus qui genuit in
eo qui natus est mentiuntur. Puto ergo posse priori quidem exemplo
aptari eum qui ad imaginem et similitudinem Dei primus factus est
hominum, de quo diligentius, Deo favente, cum locum ipsum in Genesi
exponere coeperimus, videbimus. Secundae vero comparationi imago
Filii Dei, de quo nunc sermo est, comparari potest, etiam secundum
hoc quod invisibilis Dei invisibilis imago est. Sicut secundum
historiam dicimus imaginem Adae esse filium ejus Seth. Ita enim
scriptum est, Et genuit Adam Seth secundum imaginem suam, et
secundum speciem suam (Gen. V, 3). Quae imago etiam naturae ac
substantiae Patris ac Filii continet unitatem. Si enim omnia quae
fecit Pater, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19);
in eo quod ita fecit omnia Filius sicut Pater, imago Patris
deformatur in Filio, qui utique natus ex eo est velut quaedam voluntas
ex mente procedens. Et ideo ego arbitror, quod sufficere debeat
voluntas Patris ad subsistendum hoc quod vult Pater. Volens enim non
alia via utitur, nisi quae consilio voluntatis profertur. Ita ergo et
Filii ab eo subsistentia generatur, quod necesse est in primis suscipi
ab his qui nihil ingenitum, id est, innatum praeter solum Deum
fatentur Patrem. Observandum namque est, ne quis incurrat in illas
absurdas fabulas eorum qui prolationes quasdam sibi ipsis depingunt, ut
divinam naturam in partes vocent, et Deum Patrem, quantum in se
est, dividant: cum hoc de incorporea natura vel leviter suspicari non
solum extremae impietatis sit, verum etiam ultimae insipientiae, nec
omnino vel intelligentiam consequens, ut incorporeae naturae
substantialis divisio possit intelligi. Magis ergo sicut voluntas
procedit ex mente, et neque partem mentis aliquam secat, neque ab ea
separatur aut dividitur, tali quidem specie putandus est Pater Filium
genuisse, imaginem scilicet suam: ut sicut ipse invisibilis est per
naturam, ita imaginem quoque invisibilem genuerit. Verbum enim est
Filius, et ideo nihil in eo sensibile intelligendum est. Sapientia
est, et in sapientia nihil corporeum suspicandum est. Lumen est
verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id.
I, 9): sed nihil habet commune ad solis hujus lumen. Imago ergo
est invisibilis Dei Patris Salvator noster: quantum ad ipsum quidem
Patrem veritas, quantum autem ad nos quibus revelat Patrem, imago
est per quam cognoscimus Patrem, quem nemo alius novit nisi Filius,
et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Revelat
autem per hoc quod ipse intelligitur. A quo enim ipse fuerit
intellectus, consequenter intelligitur et Pater, secundum hoc quod
ipse dixit, Qui vidit me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9).
|
|