CAPUT XII.

Christus figura substantiae paternae. Sed quoniam sermonem Pauli inseruimus de Christo dicentis, in eo quod ait, quia splendor est gloriae Dei, et figura expressa substantiae ejus (Hebr. I, 3); quid de hoc sentiendum sit, videamus. Deus lux est, secundum Joannem (I Joan. I, 5). Splendor ergo lucis est unigenitus Filius, ex ipso inseparabiliter, velut splendor ex luce procedens, et illuminans universam creaturam. Secundum hoc namque superius exposuimus, quomodo via sit et ducat ad Patrem: et quomodo Verbum sit, arcana sapientiae et scientiae mysteria interpretans, ac proferens rationabili creaturae: quomodo etiam veritas, vel vita est, vel resurrectio est . Consequenter intelligere debemus etiam splendoris opus. Per splendorem namque quid sit lux ipsa cognoscitur et sentitur. Qui splendor fragilibus se et infirmis mortalium oculis placidius ac lenius offerens, et paulatim velut edocens et assuescens claritatem luminis pati, cum ab eis dimoverit omne quod visum obducit et impedit, secundum quod dixit Dominus, Ejice trabem de oculo tuo (Matth. VII, 5), capaces eos efficit ad suscipiendam gloriam lucis, etiam in hoc velut quidam mediator hominum ac lucis effectus. Verum quoniam non solum splendor gloriae esse dicitur ab Apostolo, sed et figura expressa substantiae vel subsistentiae ejus (Hebr. I, 3); non mihi videtur otiosi esse intellectus, advertere quomodo alia praeter ipsam Dei substantiam vel subsistentiam, quaecumque illa substantia vel subsistentia dicitur, figura substantiae ejus esse dicatur. Et vide ne forte quoniam Filius Dei, qui et Verbum ejus et Sapientia dicitur qui et solus novit Patrem, et revelat quibus vult (Matth. XI, 27): id est, qui capaces verbi ipsius et sapientiae fuerint, secundum hoc ipsum quod intelligi atque cognosci Deum facit, figuram substantiae vel subsistentiae ejus dicatur exprimere: id est, cum in semetipsa primum describit Sapientia quae revelare vult caeteris, ex quibus ab illis cognoscitur et intelligitur Deus: et haec dicatur figura expressa substantiae Dei. Ut autem plenius adhuc intelligatur quomodo Salvator figura est substantiae vel subsistentiae Dei, utamur etiam exemplo, quod quamvis rem non plene nec proprie significet de qua agimus, tamen ad hoc solum videatur assumptum, quod exinaniens se Filius qui erat in forma Dei (Philipp. II, 6), per ipsam sui exinanitionem studuit nobis divinitatis plenitudinem demonstrare. Verbi gratia: si facta esset aliqua statua talis quae magnitudine sui universum orbem terrae teneret, et pro sui immensitate considerari a nullo posset, fieret autem alia statua membrorum habitu ac vultus lineamentis, specie ac materia per omnia similis absque magnitudinis immensitate, pro eo ut qui illam immensam considerare atque intueri non possent, hanc videntes illam se vidisse considerent, pro eo quod omnia, id est membrorum vel vultus lineamenta, vel ipsam speciem materiamque similitudine prorsus indiscreta servaret; tali quadam similitudine exinaniens se Filius Dei de aequalitate Patris, et viam nobis cognitionis ejus ostendens figura expressa substantiae ejus efficitur: ut qui in magnitudine claritatis suae positam gloriam merae lucis non poteramus aspicere, per hoc quod splendor nobis efficitur, intuendae divinae lucis viam, per splendoris capiamus aspectum. Comparatio sane de statuis quasi in rebus corporalibus posita, ad nihil aliud recipiatur quam ad hoc, quod Filius Dei brevissime insertus humani corporis formae, ex operum virtutisque similitudine, Dei Patris in se immensam atque invisibilem magnitudinem designabat, per hoc quod dicebat ad discipulos suos, quia, Qui vidit me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Ego, et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quibus et illud simile intelligendum est quod ait, quia Pater in me, et ego in eo (Joan. XIV, 10).