CAPUT XIII.

Filius vapor virtutis divinae. Videamus nunc etiam illud qualiter sentiendum est, quod in Sapientia Salomonis scriptum legimus, qui ita ait de Sapientia, quia Vapor est quidam virtutis Dei, et APORROIA, id est, emanatio Omnipotentis gloriae purissima, et splendor lucis aeternae, et speculum immaculatum inoperationis sive virtutis Dei, et imago bonitatis ejus (Sap. VII, 25). Quinque igitur haec de Deo definiens, ex singulis quibusque certa quaedam inesse sapientiae Dei designat. Virtutem namque Dei nominat, et gloriam, et lucem aeternam, et inoperationem, et bonitatem. Ait autem sapientiam vaporem esse non gloriae Omnipotentis, neque aeternae lucis, nec inoperationis Patris, nec bonitatis ejus; neque enim conveniens erat alicui horum ascribi vaporem: sed cum omni proprietate ait virtutis Dei vaporem esse sapientiam. Intelligenda est ergo virtus Dei, qua viget; qua omnia visibilia et invisibilia vel instituit, vel continet, vel gubernat; quia ad omnia sufficiens est quorum providentiam gerit, quia velut unita omnibus adest. Hujus ergo totius virtutis tantae et tam immensae vapor, et, ut ita dixerim, vigor ipse in propria subsistentia effectus, quamvis ex ipsa virtute velut voluntas ex mente procedat; tamen et ipsa voluntas Dei nihilominus Dei virtus efficitur. Efficitur ergo virtus altera in sua proprietate subsistens, ut ait sermo Scripturae, vapor quidam primae et ingenitae virtutis Dei: hoc quidem quod est, inde trahens. Non est autem quando non fuerit. Si enim quis dicere voluerit quasi prius non exstiterit, sed postea ad subsistentiam venerit; dicat causam quare, qui eam subsistere fecit Pater, hoc ante non fecerit. Quod si aliquod initium semel dederit, quo initio vapor iste ex virtute Dei processerit; iterum interrogabimus, quare non et ante illud quod dixit initium. Et ita semper de anterioribus inquirentes, et verbo interrogationis ascendentes, perveniemus in illum intellectum, ut quoniam et poterat Deus semper et volebat, nunquam vel decuerit, vel causa aliqua existere potuerit, ut non hoc quod bonum volebat semper habuerit. Ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis Dei, nullum habentem initium, nisi ipsum Deum. Non enim decebat aliud esse initium, nisi ipsum unde est et nascitur, Deum. Secundum Apostolum vero dicentem, quia Christus Dei virtus est (I Cor. I, 24): jam non solum vapor virtutis Dei, sed virtus ex virtute dicenda est. Ne autem videatur alicui anterior esse in Deo Omnipotentis appellatio nativitate sapientiae, per quam Pater vocatur, quoniam dicta est aporrhoea Omnipotentis gloriae purissima esse sapientia, qui est Filius Dei: audiat qui haec ita vult suspicari, quod manifeste pronuntiat Scriptura divina, dicens, quia Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Et Evangelium docet, quia Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Et intelliget ex hoc, quia non potest antiquior esse in Deo appellatio Omnipotentis quam Patris. Per Filium etenim omnipotens est Pater. Sed quoniam gloriam dixit esse Omnipotentis, cujus gloriae aporrhoea est sapientia, hoc intelligi datur, quod etiam in omnipotentiae gloria societatem habeat sapientia, per quam Deus omnipotens dicitur. Per sapientiam quae est Christus, tenet Deus omnium potentatum, non solum dominantis auctoritate, verum etiam subjectorum spontaneo famulatu. Ut autem unam eamdemque omnipotentiam Patris ac Filii esse cognoscas, sicut unus atque idem est cum Patre Deus et Dominus; audi hoc modo Joannem in Apocalypsi dicentem, Haec dicit Dominus Deus, qui est, qui erat, et qui venturus est, Omnipotens (Apoc. I, 8). Qui enim venturus est, quis est alius nisi Christus? Et sicut nemo debet offendi cum Deus sit Pater, quod etiam Salvator Deus est: ita et cum omnipotens dicitur, Pater, nullus debet offendi quod etiam Filius Dei omnipotens dicitur. Hoc namque modo verum erit illud quod ipse dicit ad Patrem, quia Omnia mea tua sunt, et tua mea, et glorificatus sum in eis (Joan. XVII, 10). Si ergo omnia quae Patris sunt Christi sunt, inter omnia vero quae est Pater, est etiam omnipotens; sine dubio etiam unigenitus Dei Filius esse debet omnipotens, ut omnia quae habet Pater, etiam Filius habeat. Et glorificatus sum, inquit, in eis: in nomine enim Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 10, 11). Igitur aporrhoea gloriae Dei, secundum hoc quod omnipotens est, pura ac limpida ipsa sapientia est Dei glorificata tanquam aporrhoea omnipotentiae vel gloriae. Ut autem manifestius intelligatur quae sit gloria omnipotentiae, etiam haec addimus. Deus Pater omnipotens est, eo quod potentatum omnium teneat, id est, coeli et terrae, maris et omnium quae in eis sunt. Horum autem potentatum gerit per Verbum suum; quoniam in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Si omne genu flectitur Jesu, sine dubio Jesus est omnipotens , cui subjecta sunt omnia; et ipse est qui potentatum agit in omnibus, et per quem subjecta Patri sunt omnia. Per sapientiam namque, id est, verbo et ratione, non vi et necessitate subjecta sunt. Et ideo in eo ipso quod obtinet omnia, gloria sua est: et haec est omnipotentiae purissima ac limpidissima gloria, cum ratione ac sapientia, non vi aut necessitate, cuncta subjecta sunt.