CAPUT XIV.

Gloria et splendor et ENERGEIA. Sempiternum quod dicatur. Inoperatio Dei quid sit. Purissima vero ac limpidissima gloria sapientiae satis convenienter dictum est, ad distinctionem ejus gloriae quae non pura nec sincera gloria dicitur. Omnis enim natura quae convertibilis et commutabilis est, etiamsi glorificetur in operibus justitiae vel sapientiae, per hoc ipsum quod accidentem habet justitiam vel sapientiam, et quod accidit etiam discedere potest, gloria ejus sincera ac limpida dici non potest. Sapientia vero Dei, qui est unigenitus Filius, quoniam in omnibus inconvertibilis est et incommutabilis, et substantiale in eo omne bonum est, quod utique mutari ac converti nunquam potest, idcirco pura ejus ac sincera gloria ejus praedicatur. Sempiternum vel aeternum proprie dicitur quod neque initium ut esset habuit, nec cessare unquam potest esse quod est. Hoc autem designatur apud Joannem cum dicit, quia Deus lux est (I Joan. I, 5). Splendor autem lucis ejus, sapientia sua est, non solum secundum id quod sempiterna lux est, ita ut aeternus et aeternitatis splendor sit sapientia sua. Quod si integre intelligatur, manifeste declarat, quia substantia Filii ab ipso Patre descendit, sed non temporaliter, neque ab ullo alio initio, nisi, ut diximus, ab ipso Deo. Sed et speculum immaculatum paternae inoperationis Dei esse sapientia nominatur. Ergo inoperatio virtutis Dei quae sit, prius intelligenda est, quae est vigor quidam, ut ita dixerim, per quem inoperatur Pater, vel cum creat, vel cum providet, vel cum judicat, vel cum singula quaeque in tempore suo disponit atque dispensat. Sicut enim in speculo omnibus motibus atque omnibus actibus, quibus is qui speculum intuetur movetur vel agit, iisdem ipsis etiam ea imago quae per speculum deformatur actibus vel motibus commovetur, vel agit, in nullo prorsus declinans; ita etiam sapientia de se vult intelligi, cum speculum immaculatum paternae virtutis inoperationis Dei nominatur: sicut et Dominus Jesus Christus, qui sapientia Dei est, de semet ipso pronuntiat, dicens, quia Opera quae facit Pater, haec etiam et Filius facit similiter. Et iterum dicit, quoniam Non potest Filius a semetipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Quoniam ergo in nullo prorsus Filius a Patre virtute operum immutatur ac differt, nec aliud est opus Filii quam Patris, sed unus atque idem, ut ita dicam, etiam motus in omnibus est: idcirco eum speculum immaculatum nominavit; ut per hoc nulla dissimilitudo Filii intelligatur a Patre cum in Evangelio Filius non dicatur similia facere, sed eadem similiter facere.