|
Filius imago bonitatis divinae. Superest, quid sit imago bonitatis
ejus inquirere: in quo eadem, ut opinor, intelligi convenit, quae
superius de imagine ea quae per speculum formatur expressimus.
Principalis namque bonitas sine dubio Pater est, ex qua Filius
natus, qui per omnia imago dicitur. Non enim alia aliqua secunda
bonitas existit in Filio, praeter eam quae est in Patre. Unde et
recte ipse Salvator in Evangelio dicit, quia Nemo bonus, nisi unus
Deus (Marc. X, 18). Quo scilicet per hoc intelligatur Filius
non esse alterius bonitatis, sed illius solius quae in Patre est:
cujus recte imago appellatur; quia neque aliunde est nisi ex ipsa
principali bonitate, nec altera bonitas quam ea quae in Patre est,
videtur in Filio; neque aliqua dissimilitudo aut distantia bonitatis
in Filio est. Propter quod non debet velut blasphemiae aliquod genus
putari in eo quod dictum est, quia Nemo bonus nisi unus Deus: ut
propterea putetur, vel Christus, vel Spiritus sanctus negari quod
bonus sit: sed, ut superius diximus, principalis bonitas in Deo
Patre sentienda est ex quo vel Filius natus, vel Spiritus sanctus
procedens, sine dubio bonitatis naturam in se fert, quae in eo fonte
de quo vel natus est Filius, vel procedens est Spiritus sanctus.
Jamvero si qua alia bona in Scripturis dicuntur, vel angelus, vel
homo, vel servus, vel thesaurus, vel cor hominum, vel arbor bona;
haec omnia abusive dicuntur, accidentem, non substantialem in se
continentia bonitatem.
|
|