CAPUT XVI.

Spiritus sancti dignitas. Multum autem est, et alterius vel operis vel temporis, congregare omnes Filii Dei appellationes: verbi causa, quomodo vel lumen verum est, vel ostium, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio, et alia innumerata; et quibus ex causis, vel virtutibus, vel affectibus unumquodque horum nominetur exponere. Sed contenti his de quibus superius disseruimus, consequenter etiam reliqua perquiramus. Consequens est igitur nunc de Spiritu sancto, quam possumus breviter, requiramus. Et omnes quidem, qui quoquo modo providentiam esse sentiunt, Deum esse ingenitum qui universa creavit atque disposuit, confitentur, eumque parentem universitatis intelligunt: huic tamen esse Filium, non nos soli pronuntiamus: quamvis satis hoc et mirum et incredulum videatur his qui apud Graecos vel Barbaros philosophari videntur; tamen a nonnullis etiam ipsorum habita videtur ejus opinio, cum verbo Dei vel ratione creata esse omnia confitentur. Nos vero secundum fidem doctrinae ejus quam divinitus inspiratam pro certo habemus, eminentiorem divinioremque rationem de Filio Dei nullius alterius possibilitatis esse credimus exponere, atque in hominum cognitionem proferre, nisi ejus Scripturae solius quae a Spiritu sancto inspirata est, id est apostolicae atque evangelicae, necnon Legis et Prophetarum, sicut ipse Christus asseruit. De substantia vero Spiritus sancti nec suspicionem ullam habere quis potuit, praeter eos qui in Lege et Prophetis versati sunt, vel eos qui se in Christo credere profitentur. Nam de Deo quidem Patre quamvis digne proloqui nemo valeat, tamen possibile est intellectum aliquem capi ex occasione visibilium creaturarum, et ex his quae humana mens naturaliter sentit, insuper etiam de Scripturis sanctis confirmari possibile est. Sed et de Filio Dei, quamvis nemo noverit Filium nisi Pater, tamen ex divinis Scripturis etiam de ipso qualiter sentiri debeat, mens humana formatur, non solum ex Novo, sed etiam ex Vetere Testamento, per ea quae a sanctis gesta figuraliter ad Christum referuntur, ex quibus adverti vel divina natura ejus, vel humana quae ab eo est assumpta, potest. De Spiritu vero sancto, quod sit, multae nos Scripturae docuerunt: sicut David in quinquagesimo Psalmo dicit, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Et in Daniele dicitur, Spiritus sanctus qui in te est (Dan. IV, 5, 6, 15, et V, 11). In Novo vero Testamento abundantibus testimoniis edocemur, cum Spiritus sanctus super eum descendisse scribitur (Matth. III, 16); et cum ipse Dominus insufflavit in Apostolos post resurrectionem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Et ad Mariam dicitur ab Angelo, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35). Paulus vero docet, quia Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Et in Actibus Apostolorum per impositionem manuum apostolicarum Spiritus sanctus dabatur in Baptismo (Act. VIII, 17). Ex quibus omnibus didicimus tantae esse auctoritatis et dignitatis Spiritus sancti substantiam, ut salutare Baptisma non aliter nisi excellentissimae omnium Trinitatis auctoritate , id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognominatione compleatur, et ingenito Deo Patri et unigenito ejus Filio nomen quoque Spiritus sancti copuletur. Quis ergo non stupescat quanta majestas sit Spiritus sancti, cum qui dixerit verbum in Filium hominis, audeat sperare posse veniam; eum vero qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, veniam non habere, neque in praesenti saeculo, neque in futuro?