CAPUT XVII.

Spiritus vocabulum in Scripturis. Verumtamen usque ad praesens, nullum sermonem in Scripturis sanctis invenire potuimus, per quem Spiritus sanctus factura esse vel creatura diceretur, ne in eo quidem modo quo de sapientia referre Salomonem supra edocuimus, vel quae de vita vel verbo aliisque appellationibus Filii Dei intelligenda esse tractavimus. Spiritus igitur Dei qui super aquas ferebatur, sicut scriptum est, in principio facturae mundi (Gen. I, 2), puto quod non sit alius quam Spiritus sanctus, secundum quod ego intelligere possum: sicut et cum ipsa loca exponeremus, ostendimus, non tamen secundum historiam, sed secundum intelligentiam spiritualem. Quidam sane ex praedecessoribus nostris, in Novo Testamento observaverunt, quod sicubi spiritus nominatur sine adjectione ea quae designet qualis sit spiritus, de Spiritu sancto debere intelligi: utputa, Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22), etc. Item et ibi, Cum coeperitis Spiritu, carne consummamini (Id. III, 3). Nos vero etiam in Vetere Testamento putamus distinctionem istam posse servari: sicut cum dicit, Qui dat Spiritum populo qui est super terram, et Spiritum his qui calcant eam (Isai. XLII, 5). Sine dubio enim omnis qui calcat terram, id est, terrena et corporalia, particeps est Spiritus sancti, a Deo eum accipiens. Sicut enim de Filio dicitur, quia Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): haec eadem etiam de Spiritu sancto docet Apostolus, cum ait, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Sed et rursus in Evangelio de divinis ac profundioribus doctrinis commemorans Salvator, quae nondum capere poterant discipuli sui, ita ait ad Apostolos: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo : cum autem venerit consolator Spiritus sanctus, qui a Patre procedit, ille vos docebit omnia, et commonebit omnia quae dixi vobis (Joan. XVI, 13).