|
De Spiritus sancti influxibus et variis operationibus. Et ita
sciendum est, quod sicut Filius qui solus cognoscit Patrem, revelat
cui vult; ita et Spiritus sanctus, qui solus scrutatur etiam alta
Dei, revelat Deum cui vult. Spiritus enim ubi vult spirat (Joan.
III, 8). Neque enim putandum est, quod etiam Spiritus Filio
revelante cognoscit. Si enim Filio revelante cognoscit Patrem
Spiritus sanctus, ergo ex ignorantia ad scientiam venit: quod utique
et impium pariter et stultum est, Spiritum sanctum confiteri, et
ignorantiam ei ascribere. Non enim cum aliquid aliud esset antequam
Spiritus sanctus, per profectum venit in hoc ut Spiritus sanctus
esset: ut quis audeat dicere, quia tunc quidem cum nondum esset
Spiritus sanctus, ignorabat Patrem, postea vero quam recepit
scientiam, etiam Spiritus sanctus effectus est. Quod si esset,
nunquam utique in unitate Trinitatis, id est, Dei Patris
inconvertibilis , et Filii ejus, etiam Spiritus sanctus haberetur,
nisi quia et ipse semper erat Spiritus sanctus. Hoc sane quod
dicimus, vel Semper, vel Erat, vel si quod aliud tale temporalis
significationis nomen asciscimus, simpliciter et cum venia accipiendum
est: quoniam nominum quidem horum significationes temporales sunt;
ecce autem de quibus loquimur, tractatu quidem sermonis temporaliter
nominantur, natura autem sui omnem intelligentiam sensus temporalis
excedunt. Deus Pater omnibus praestat ut sint: participatio vero
Christi secundum id quod verbum vel ratio est, facit ea esse
rationabilia. Ex quo consequens est, ea vel laude digna esse, vel
culpa, quia et virtutis et malitiae sunt capacia. Propter hoc
consequenter adest etiam gratia Spiritus sancti, ut ea quae
substantialiter sancta non sunt, participatione ipsius sancta
efficiantur. Cum ergo primo ut sint habeant ex Deo Patre; secundo,
ut rationabilia sint habeant ex Verbo; tertio ut sancta sint, habeant
ex Spiritu sancto: rursum Christi secundum hoc quod justitia Dei
est, capacia efficiuntur ea quae jam sanctificata ante fuerint per
Spiritum sanctum. Et qui in hunc gradum profecere per
sanctificationem Spiritus sancti, consequuntur nihilominus donum
sapientiae secundum virtutem inoperationis Spiritus Dei. Et hoc puto
Paulum dicere, cum ait, quibusdam dari sermonem sapientiae, aliis
sermonem scientiae secundum eumdem Spiritum. Et designans unamquamque
discretionem donorum, refert omnia ad universitatis fontem, et dicit,
Divisiones enim inoperationum sunt, sed unus Deus, qui operatur
omnia in omnibus (I Cor. XII, 8, 6). Unde et inoperatio
Patris, quae esse praestat omnibus, clarior ac magnificentior
invenitur: cum unusquisque per participationem Christi, secundum id
quod sapientia est, et secundum id quod scientia est et sanctificatio
est, proficit, et in altiores profectuum gradus venit: et per hoc
quod participatione Spiritus sancti sanctificatus est quis, purior ac
sincerior effectus, dignius recipit sapientiam ac scientiae gratiam;
ut depulsis omnibus expurgatisque pollutionis atque ignorantiae
maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc
quod accepit a Deo ut esset, tale sit quale Deo dignum est, qui ut
esset utique pure praestitit ac perfecte, ut tam dignum sit id quod
est, quam est ille qui id esse fecit. Ita namque et virtutem semper
esse, atque in aeternum manere percipiet a Deo is qui talis est,
qualem eum voluit esse ille qui fecit. Quod ut accidat, et ut
indesinenter atque inseparabiliter assistant ei qui est, ea quae ab
ipso facta sunt sapientiae, id opus est instruere atque erudire ea et
ad perfectionem adducere Spiritus sancti confirmatione atque
indesinenti sanctificatione, per quam solum capere possunt. Ita ergo
indesinenti erga nos opera Patris et Filii et Spiritus sancti per
singulos quosque profectuum gradus instaurata , vix forte aliquando
intueri possumus sanctam et beatam vitam. In quam cum post multos
agones pervenire potuerimus, ita perdurare debemus, ut nulla unquam
nos boni illius satietas capiat, sed quanto magis de illa beatitudine
percipiemus, tanto magis in nobis vel dilatetur desiderium ejus, vel
augeatur, dum semper ardentius ac capacius Patrem et Filium et
Spiritum sanctum vel capimus, vel tenemus. Si autem satietas
aliquando ceperit aliquem ex his, qui in summo perfectoque constiterint
gradu, non arbitror quod ad subitum quis evacuetur atque decidat; sed
paulatim et per partes defluere eum necesse est: ita ut fieri possit
interdum, ut si brevis lapsus aliquis acciderit, et cito resipiscat,
atque in se revertatur, non penitus ruere, sed revocare pedem, et
redire ad statum suum, ac rursum statuere posse id quod per
negligentiam fuerat elapsum. Nam unigenitus Filius Dei qui erat
Verbum et Sapientia Patris, cum esset in ea gloria apud Patrem,
quam habuit antequam mundus esset, exinanit semetipsum, et formam
servi accipiens efficitur obediens usque ad mortem: ut obedientiam
doceret eos qui non aliter, nisi per obedientiam, salutem consequi
potuerant, in semetipso prius complens, quod ab aliis volebat
impleri. Idcirco non solum usque ad mortem crucis Patri obediens
factus est, verum etiam in consummationem saeculi, in semetipso
complectens omnes quos subjicit Patri, et qui per eum veniunt ad
salutem; cum et ipsi et in ipsis ipse quoque subjectus dicitur Patri:
dum omnia in ipso constant, et ipse est caput omnium, et ipse est
salutem consequentium plenitudo. Hoc ergo est quod de eo dicit
Apostolus: Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius
subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit Deus omnia in
omnibus (I Cor. XV, 28). Verum nescio quo pacto haeretici
non intelligentes Apostoli sensum, qui in his verbis continetur,
subjectionis in Filio nomen infament: cujus appellationis proprietas
si requiratur, ex contrariis facile poterit inveniri. Nam si
subjectum esse, non est bonum; restat ut illud quod contrarium est,
bonum sit, id est, non esse subjectum. Sermo namque Apostoli,
secundum quod isti volunt, hoc videtur ostendere, dum dicit, Cum
autem subjecta fuerint ei omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei
qui sibi subdidit omnia: ut quasi is qui nunc Patri subjectus non
sit, tunc subjectus futurus sit, cum prius ei Pater universa
subjecerit. Sed miror quomodo hoc intelligi possit, ut qui nondum
subjectis sibi omnibus non est ipse subjectus, tunc cum subjecta sibi
fuerint omnia, cum rex omnium fuerit, et potestatem tenuerit
universorum, tunc eum subjiciendum putent, cum subjectus ante non
fuerit: non intelligentes quod subjectio Christi ad Patrem
beatitudinem nostrae perfectionis ostendit, et suscepti ab eo operis
palmam declarat; cum non solum regendi atque regnandi summam, quam in
universa emendaverat creatura, verum etiam obedientiae et subjectionis
correcta reparataque humani generis Patri offerat instituta. Si ergo
bona et salutaris accipitur ista subjectio, qua subjectus esse dicitur
Filius Patri; valde consequens et cohaerens est, ut et inimicorum,
quae dicitur Filio Dei esse subjectio, salutaris quaedam intelligatur
esse et utilis: ut sicut cum dicitur Filius Patri subjectus
(Ibid.), perfecta universae creaturae restauratio declaratur; ita
cum Filio Dei inimici dicuntur esse subjecti (Ibid., 25),
subjectorum salus in eo intelligatur et reparatio perditorum. Verum
certis quibusque et modis et disciplinis et temporibus subjectio ista
complebitur, id est, non necessitate aliqua ad subjectionem cogente,
nec per vim subditus fiet omnis mundus Deo, sed verbo, ratione,
doctrina, provocatione meliorum, institutis optimis, comminationibus
quoque dignis et competentibus, quae juste immineant his qui salutis et
utilitatis suae curam sanitatemque contemnunt. Denique etiam nos
homines, vel cum servos vel filios erudimus, dum adhuc per aetatem
rationis incapaces sunt, minis eos et metu coercemus: cum vero boni et
utilis et honesti intelligentiam ceperint, tunc jam cessante verberum
metu, verbo atque ratione suasi, ad omnia quae bona sunt,
acquiescunt. Quomodo autem servata omnibus rationabilibus creaturis
arbitrii libertate, unusquisque debeat dispensari, id est, quos vetut
jam paratos et capaces sermo Dei et inveniat et instruat, quos autem
interim differat, a quibus vero penitus occultetur, et longe eorum a
se fieri dispenset auditum, quousque rursum contemnentes indicatum sibi
et praedicatum verbum Dei correptionibus quibusdam et castigationibus
illatis perurgeat ad salutem, conversionemque eorum quodam modo exigat
et extorqueat; quibus vero etiam occasiones quasdam praestet salutis,
ita ut interdum etiam ex responsione sola fide prolata indubitatam quis
ceperit salutem. quibus haec ex causis, vel quibus occasionibus
fiant; quid vel introspiciens divina sapientia, vel quos motus
propositi eorum videns haec universa dispenset, soli Deo cognitum
est, et Unigenito ejus per quem creata ac reparata sunt universa, et
Spiritui sancto per quem cuncta sanctificantur, qui ab ipso Patre et
Filio procedit, cui est gloria in aeterna saecula.
|
|