|
Animae liberum arbitrium et origo. Post haec anima quod jam
substantiam vitamque habens propriam, cum ex hoc discesserit mundo,
pro suis meritis dispensabitur, sive vitae aeternae ac beatitudinis
haereditate potitura, si hoc ei sua gesta praestiterint: sive aeterno
supplicio mancipanda, si in hoc eamdem scelerum culpa detorserit. Sed
et erit tempus resurrectionis mortuorum, cum corpus hoc quod nunc in
corruptione seminatur, surget in incorruptione; et quod seminatur in
ignominia, surget in gloria (I Cor. XV, 42, 43). Est et
illud definitum in ecclesiastica praedicatione, omnem animam esse
rationalem, liberi arbitrii et voluntatis: esse quoque ei certamen
adversus diabolum et angelos ejus contrariasque virtutes, ex eo quod
peccatis eam illi onerare contendant, nos vero si recte consulteque
vivamus, ab hujuscemodi labe nos exuere conemur. Unde et consequens
est intelligere, non nos necessitati esse subjectos, ut omnino,
etiamsi nolimus , vel bona vel mala agere cogamur. Si enim nostri
arbitrii sumus, impugnare nos fortasse possunt aliquae virtutes ad
peccatum, et aliae juvare ad salutem: non tamen necessitate cogimur,
vel recte agere vel male; quod fieri arbitrantur hi qui stellarum
cursum et motus, causam dicunt humanorum esse gestorum, non solum
eorum quae extra arbitrii accidunt libertatem, sed eorum quae in nostra
posita sunt potestate. De anima vero utrum ex seminis traduce
ducatur, ita ut ratio ipsius, vel substantia inserta ipsis
corporalibus seminibus habeatur: an vero aliud habeat initium: et hoc
ipsum initium si est genitum, aut non genitum: vel certe si
extrinsecus corpori inditur, necne, non satis manifesta praedicatione
distinguitur.
|
|