CAPUT III. |
De diaboli statu. De diabolo quoque et angelis ejus contrariisque virtutibus ecclesiastica praedicatio docuit, quoniam sint quidem haec: quae autem sint, aut quomodo sint, non satis clare exposuit. Apud plurimos tamen ista habetur opinio, quod angelus fuerit iste diabolus, et apostata effectus quam plurimos angelorum secum declinare persuaserit, qui et nunc usque angeli ipsius nuncupantur. |